More cards in this set

Card 6

Front

Atque hic Priamiden laniatum corpore toto Deiphobum videt et lacerum crudeliter ora, ora manusque ambas, populataque tempora raptis auribus et truncas inhonesto vulnere naris.

Back

Preview of the front of card 6

Card 7

Front

vix adeo agnovit pavitantem ac dira tegentem supplicia, et notis compellat vocibus ultro: 'Deiphobe armipotens, genus alto a sanguine Teucri, quis tam crudelis optavit sumere poenas?

Back

Preview of the front of card 7

Card 8

Front

cui tantum de te licuit? mihi fama suprema nocte tulit fessum vasta te caede Pelasgum procubuisse super confusae stragis acervum.

Back

Preview of the front of card 8

Card 9

Front

tunc egomet tumulum Rhoeteo in litore inanem constitui et magna manis ter voce vocavi. nomen et arma locum servant; te, amice, nequivi conspicere et patria decedens ponere terra.'

Back

Preview of the front of card 9

Card 10

Front

ad quae Priamides: 'nihil o tibi, amice, relictum; omnia Deiphobo solvisti et funeris umbris. sed me fata mea et scelus exitiale Lacaenae his mersere malis; illa haec monimenta reliquit.

Back

Preview of the front of card 10

Card 11

Front

namque ut supremam falsa inter gaudia noctem egerimus, nosti: et nimium meminisse necesse est.

Back

Preview of the front of card 11

Card 12

Front

cum fatalis equus saltu super ardua venit Pergama et armatum peditem gravis attulit aluo, illa chorum simulans euhantis orgia circum ducebat Phrygias; flammam media ipsa tenebat ingentem et summa Danaos ex arce vocabat.

Back

Preview of the front of card 12

Card 13

Front

tum me confectum curis somnoque gravatum infelix habuit thalamus, pressitque iacentem dulcis et alta quies placidaeque simillima morti. egregia interea coniunx arma omnia tectis emovet, et fidum capiti subduxerat ensem:

Back

Preview of the front of card 13

Card 14

Front

intra tecta vocat Menelaum et limina pandit, scilicet id magnum sperans fore munus amanti, et famam exstingui veterum sic posse malorum.

Back

Preview of the front of card 14

Card 15

Front

quid moror? inrumpunt thalamo, comes additus una hortator scelerum Aeolides. di, talia Grais instaurate, pio si poenas ore reposco.

Back

Preview of the front of card 15
View more cards