Quod ut tibi magis liqueat, haruspicem consulam, quem sum frequenter expertus." Nec mora, sacrificium facit, adfirmat exta cum siderum significatione congruere.
Back
Card 7
Front
Illa ut in periculo credula poscit codicillos, legatum Regulo scribit. Mox ingravescit; clamat moriens, "O hominem nequam, perfidum, ac plus etiam quam periurum!" qui sibi per salutem filii peierasset.
Back
Card 8
Front
Facit hoc Regulus non minus scelerate quam frequenter, quod iram deorum, quos ipse quotidie fallit, in caput infelicis pueri detestatur.
Back
Card 9
Front
Velleius Blaesus, ille locuples consularis, novissima valetudine conflictabatur.
Back
Card 10
Front
Cupiebat mutare testamentum
Back
Card 11
Front
Regulus, qui speraret aliquid ex novis tabulis, quia nuper captare eum coeperat, medicos hortari, rogare, quoquo modo spiritum homini prorogarent.
Back
Card 12
Front
Postquam signatum est testamentum, mutat personam, vertit adlocutionem isdemque medicis:
Back
Card 13
Front
"Quousque miserum cruciatis? Quid invidetis bonam mortem, cui dare vitam non potestis?" Moritur Blaesus et, tamquam omnia audisset, Regulo ne tantulum quidem.
Back
Card 14
Front
Sufficiunt duae fabulae, an scholastica lege tertiam poscis? est, unde fiat.